monumenta.ch > Beda Venerabilis > 36
Beda, De Temporum Ratione, XXXV. De quatuor temporibus, elementis, humoribus. <<<     >>> XXXVII. De disparibus antiquorum annis.

CAPUT XXXVI. De annis naturalibus. [

BRID. RAMES. GLOSSAE.---Annus ab innovando cuncta quae naturali ordine transierant, vel a circuitu temporis nomen accepit, quia veteres pro circum AM ponere solebant, etc. Annus solaris vel civilis est, dum sol CCCLXV diebus et quadrante zodiacum peragit: quem Romani a bruma, Hebraei ab aequinoctio verno, Graeci a solstitio, Aegyptii ab autumno inchoant. Annus communis lunaris, duodecim lunis, id est, diebus CCCLIV, embolismus XIII lunis et diebus CCCLXXXIV impletur, a luna paschali sumentes initium. Annus magnus est, dum omnia sidera certis cursibus exactis ad locum suum revertuntur, quem DC annis solaribus Iosephus dicit impleri. Deinde propter virtutes et gloriosas utilitates, quas iugiter perscrutabantur, id est, astrologiam et geometriam, Deus eis amplius spatia vivendi condonavit. Geometria est disciplina magnitudinis et formarum. Nam geometria de terra et de mensura nuncupata est. Terra enim Graece γῆ vocatur, Metra mensura. Astronomiam primi Aegyptii invenerunt; astrologiam vero et nativitatis observantiam Chaldaei primi docuerunt. Inter astronomiam autem et astrologiam aliquid differt. Astronomiae ratio modis plurimis constat. Definit enim quid sit mundus, quid coelum, quid spherae situs et cursus, quid axis coeli et poli, quid sint climata coeli, quid cursus solis et lunae cursus atque astrorum; astrologia vero partim naturalis, partim superstitiosa est. Naturalis dum exsequitur solis et lunae cursus, vel stellarum certas temporum stationes. Superstitiosa enim est illa quam mathematici sequuntur, qui in stellis augurantur, quique etiam duodecim coeli signa per singula animae vel corporis membra disponunt, siderumque cursu nativitates hominum et mores praedicare nituntur.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Annus ab innovando. Hactenus Beda per quamdam praeparationem ad anni temporis descriptionem explicavit solis effecta quaedam ac alias circumstantias: ab hoc autem capite usque ad principium annalium, congessit quaedam de annorum varietate. Annus enim postrema temporis erat pars, ex his quas in principio libri proposuimus. Et ordo requirebat ut priusquam annales exponeret, redderet rationem annorum. Est autem annus (ut generaliter definiamus) certum temporis intervallum, quod fit dum sidus aliquod errans signiferum orbem suo motu per signorum ordinem integre absolvit. Unde et annorum epitheton, apud veteres quoque sumptum ex astrologia, vertens annus, quod fiat planetae cuiuslibet per zodiacum conversione, quo epitheto aliqui utuntur scriptores, ad exprimendam naturam anni, aliquando ad differentiam annorum, qui non stellarum motibus computantur, sed arbitrio hominum. Ut vere vertens annus solis constat diebus CCCLXV et quadrante, at vulgaris est quadrante minor, bissextilis est semisse et quadrante maior, sic et lunae anni, aut sunt vertentes, aut vulgares, id est, quibus nos propter faciliorem computationem aut detraximus, aut addidimus aliquid.

Quia veteres am, pro CIRCUM. Sic et F. Pompeius. Am, inquit, praepositio loquelaris significat circum; unde servus ambactus, id est, circumactus. Quin et Graeci eodem respicientes annum vocant ἐνίαυτον, quod in sese redeat, quae natura est ambitus et circuli.

Quem magnum specialiter nuncupant. Magnum annum vocant dum omnes siderum motus etiam tardissimi semel suos cursus conficiunt. Hic vere vertens a Cicerone dicitur, in extenuatione humanae vitae, libro sexto de Repub., in quo multa millia annorum vertentium continentur. Sed de eo numero nondum satis constat: recentiores terminant LXIXM annorum solarium; qua de re si pluscula cognoscere libet, vide Macrobium in Somnium Scipionis. Dicuntur et solares anni magni respectu lunarium, ut apud Poetam: Interea magnum sol circumvertitur annum.

Ex quo versu et ratio vertentis anni constat.

Embolismus. Id est, adiectitius. Vide Macrobium, sed ille menses ἐμβολισμοὺς, non annum, vocat.

Annus magnus est. Vocant et hunc annum Platonicum, mira enim fuerunt eius de hoc anno placita.

]
SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Annus vel ab innovando cuncta quae naturali ordine transierant, vel a circuitu temporis nomen accepit, quia veteres am pro circum ponere solebant, ut Cato dicit in Originibus, oratorum amterminum, id est, circumterminum; et ambire dicitur, pro circumire. Est autem annus lunaris, est et solaris, est et errantium discretus stellarum, est et omnium planetarum unus, quem magnum specialiter nuncupant. Sed lunaris annus quadrifarie accipitur: primus est namque, cum luna XXVII diebus et VIII horis zodiacum percurrens, ad id signum ex quo egressa est revertitur.
2 Secundus duobus diebus et quatuor horis prolixior, qui consuete mensis appellatur, cum solem, a quo nova digressa est, XXIX diebus et XII horis exactis iam defecta repetit. Tertius, qui XII mensibus huiusmodi, id est, diebus CCCLIV expletur, et vocatur communis, eo quod duo saepissime tales pariter currant. Quartus qui ἐμβολισμὸς Graece dicitur, id est, super augmentum, et habet XIII menses, id est, dies CCCLXXXIV, qui uterque apud Hebraeos a principio mensis paschalis incipit, ibidemque finitur. Apud Romanos vero ab incipiente luna mensis Ianuarii sumit initium, ibique terminatur.
3 Item solis est annus, cum ad eadem loca siderum rediit, peractis CCCLXV diebus, et VI horis, id est, quadrante totius diei, quae pars quater ducta cogit interponi diem unum quod Romani bissextum vocant, ut ad eumdem circuitum redeatur. Quartus solaris gyri annus bissextilis est, caeteris tribus uno die prolixior, quo confecto, sol ad cuncta signorum loca eisdem dierum noctiumque quibus ante quadriennium revertitur horis. Annus errantium stellarum est quo illarum quaeque zodiaci ambitum perlustrat, de quo supra diximus. Annus magnus est, cum omnia simul errantia sidera ad sua quaeque loca, quae simul habuere, recurrunt. De quo Iosephus, in primo Antiquitatum libro, cap.
4 4, cum longaevitatem primorum hominum describeret, ita meminit: 'Nullus autem ad vitam modernam, et annorum brevitatem, quibus nunc vivimus, vitam comparans antiquorum, putet falsa quae de illis sunt dicta, et eo quod nunc vita tanto non ducatur tempore, credat neque illos ad vitae illius longitudinem pervenisse.
5 Illi namque cum essent religiosi, et ab ipso Deo facti, cumque eis pabula opportuniora ad maius tempus existerent praeparata, tantorum annorum curriculis rite vivebant; deinde propter virtutes, et gloriosas utilitates, quas iugiter perscrutabantur, id est, astrologiam et geometriam, Deus eis amplius vivendi spatia condonavit, quae nunc haud ediscere potuissent, nisi sexcentis viverent annis, per tot enim annorum curricula magnus annus impletur. Annum autem civilem, id est, solarem, Hebraei ab aequinoctio verno, a solstitio Graeci, Aegyptii ab autumno, a bruma incipiunt Romani.